- BOSPHORUS
- I.BOSPHORUSsive potius Bosporus, cum Graece Βόςπορος dicitur, ἀπὸ τȏυ βοὸς καὶ πόρου nomen arcessit, quod vel bos traicere possit natandô. Testis interpres Apollonii, Βόςπορος inquit, ὀνομάζεται διὰ τὸ δοκεῖν τὴν Ἰὼ βοῦν οὖσαν διαπορέυεςθαι τὸ ἀπὸ Βυζαντίου καὶ ἀπὸ χαλκηδόνος διάςτημα. Idem etymon tradit Plin. l. 6. c. 1. nempe quod vel bubus meabilis sit transitus. Apollodorus l. 2. Η῞ρα δὲ ρῇ Βοῒ ῏οιςτρον ἐμβάλλει. Η῞δε πρῶτον ἧκεν εἰς τὸν ἀπ᾿ ενείνης Ι᾿όνιον κόλπον κληθέντα, ἔπειτα διὰ τῆς Ι᾿λλυρίδος πορευθεῖσα, καὶ τὸν Α῏ιμον ὑπερβαλούτα διέβη τόν τοτε μὲν καλούμενον τόρον Θράκιον, νῦν δὲ ἀπ᾿ ενείνης Βόςπορον. Vide Palaephatum in Ione, Tzetzem Chil. 1 Hist. 31. Am. Marcellinum l. 22. Atque haec, ut dixi, usitata nominis ratio est. Nymphis tamen Graecus auctor antiquus, Acarionis usus testimoniô dicit; Phrygas, cum fretum istud vellent traicere, navim compaginâsse, in qua tauri effigies erat sculpta, ex cuius specie Bosporon appellaverunt: Ephorus vero a Tauro, quem Inacho remisit Rex pro Io filia, quae a Phoenicibus rapta in eius venerat potestatem. Sunt qui dicunt, eos qui circa fretum habitabant, cum ad ulteriorem eius partem vellent transire, naviculis compactis, bobusque iunctis mare solitos transfretare. Alii, quod illac Phryxus, naviculâ, cui Aries insigne, navigârit. Plures huiusce Bospori appellationes habes apud Petr. Gyllium l. 1. de Thracio Bosporo c. 1. Porro Bosporus ab auctoribus duplex celebartur, unus Thracicus, qui vulgo Italis Stretto di Constantinopoli dicitur, Graecis Laimon, Turcis Bogazin, teste Petrô Gylliô, qui libellum scripsit de Thracio Bosporo. Estque maris angustia inter Byzantium in Europa, et Chalcedonem in Asia 4. stadiis patens, unde utrinque cantus gallorum, latratus canum, rumoresque hominum exaudiuntur. Baudrando, inter Thraciam et Asiam minorem seu inter Pontum Euxinum et Propontidem. Hîc castellô erectô Mahometes Constantinopolim oppugnavit, A. C. 1453. Eius meminit Dionys. v. 140.Τῆ δ᾿ ἐπὶ Θρνϊκίου ςτόμα Βοςπόρου, ὃν πάρος Ι᾿ὼΗ῞ρης εννεσίησιν ενήξατο πόρτις ἐοῦσα.Στεινότατος δ῾ὴ κεῖνος ἁπάντων ἔπλετο πορθμὸςΤῶν ἄλλων, ὅιτ᾿ εἰσὶ πολυκλύςτοιο θαλάςςης.Etymon Bospori innuit, ut et Aeschylus ane illum, in Prometheo:Ε῎ςται δὲ θνητοῖς εἰσαεὶ λόγος μέγαςΤῆς σῆς πορείας Βόςπορός τ᾿ ἐπώνυμος.Val. Flac. l. 4. v. 344.Iamque dies, auraeque vocant: rursusque capessuntAequora, qua rigidos eructat Bosporus amnesIllos, Nile, tuos nondum Dea gentibus IoTransier at fluctus; unde haec data nomina ponto.Nonnus Dionys. l. 3.----- Ο῞πη παρὰ Βόςπορον ἀκτὴνΙ᾿ναχίη δαμάλει πεπερημένον ἕλκεται ὕδωρ.Callimachus divisim scribit hôc versu,Κεκλίμενοι ναίουσι Βοὸς πόρον Ι᾿ναχιώνης.Nic. Lloydius. Bosphori fauces, ubi transitus ille brevissimus, ponit ad sacrum Iovis Urii Arrianus in Periplo, Α᾿πὸ δὲ τȏυ ἱεροῦ πλέοντι εν δεξιᾷ Ρ῞ηβας ποταμός: Dein Melaenam promontor. mox Artanen, deinde Psilin, postea Calpes portum, et inde Rhoen et Chelas et Sangarium fluvium. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 879. Alter Bosporus Cimmerius appellatur, qui fretum CimmeriumHerodoto dicitut, os Maeotidis Capellae, Patares angustiae Marcellino, vulgo Vospero (quod nomen est etiam urbis ibi sitae) Stretto di Caffa Italis, et Bocca di S. Gtovanni, et Stretto di Kerci, ab oppido ei adiacente, in Taurica Chersoneso, estque angustia maris inter Tanricam Chersonesum in Europa et Sarmatiam in Asia, inter Maeotidem paludem et Pontum Euxinum Baudrand. Eius meminit Dionys. v. 167.Ε᾿κ τῆς γὰρ Πόντοιο τὸ μύριον ἕλκεται ὕδωρΟ᾿ρθὸν, Κιμμερίου διὰ Βοςπόρου, ᾧ παρὰ πολλοὶΚιμμέριοι ναίουσιν, ὑπὸ ψυχρῷ ποδὶ Ταύρου.Huius quoque meminit Propert. l. 3. El. 10. v. 67. ubi mutavit genus, vel alludit ad omnia maria pacata victis praedonibus:Nunc, ubi Scipiadae classes? ubi signa Camilli?Aut ubi Pompeiâ Bospora capta manu?Ubi Bosporum Cimmerium intelligit, qui ob vicinum Pontum, in ditione Mithridatis fuit. Sane Tullius orat. pro Muraena, Mithridatem Bosporum confuguisse ait, et Rufus Festus in Breviario: Mithridates cum uxore et duobus comitibus in Bosporos fugit. Fretum esse a fremendo vere dictum innuit Horatius, Carm. l. 3. Od. 4. v. 30.Insanientem navita BosporumTentabo ---- ----Et Carm. l. 2. Od. 20. v. 14.Visam gementis litora Bospori.Ubi Porphyrius, perstrepentis et sonantis. Hinc Bosporius. Ovid. l. 2. Trist. v. 298.Egerit Ioniô Bosporiôque mari.Vide Voss. ad Melam l. 1. c. 1. Hesych. Βόςπορος, οὐ μόνον ὁ Σκυθικὸς, ἀλλὰ καὶ Θράκιος οὕτως ἐκαλεῖτο. Suidas, Βόςποροι δύο, ὁ μὲν κατα τὴν Προποντίδα, ὁ δὲ Θρακικὸς, ὥς φησι Φιλέας. Idem: Βόςπορος, πόλις περὶ τὸν Ε῾λλήςποντον, ἣν Βωχάνος ὁ Τοῦρκος ἐπὶ Ι᾿ουςτινιανοῦ Βασιλέως ἐπόρθησε. Atque hi duo Bospori tantum fere apud antiquos memorantur. Ausonius tamen tertium addit in Monosyllabis, titul. de Historits, v. 6.Threicium et Libycum freta, Cimmeriumque secat bos.II.BOSPHORUSurbs Franconiae in Germania. Vulgo Ochsenfurt. longitud. 31. 45. latitud. 49. 50.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.